monumenta.ch > Augustinus > 15
Augustinus, Epistolae, 148, 4, 14. <<<    

Augustinus, Epistolae, 148, 4, 15.

1 Haec omnia de litteris eorum et Latinorum et Graecorum, qui priores nobis in catholica Ecclesia viventes divina eloquia tractaverunt, ideo commemoranda arbitratus sum, ut sciat iste frater, si quid aliter quam isti sentit, deposita dissensionis amaritudine, et fraternae charitatis suavitate servata atque in integrum restituta, diligenti et tranquilla consideratione quaerendum vel discendum vel docendum.
2 Neque enim quorumlibet disputationes, quamvis catholicorum et laudatorum hominum, velut Scripturas canonicas habere debemus, ut nobis non liceat salva honorificentia quae illis debetur hominibus, aliquid in eorum scriptis improbare atque respuere, si forte invenerimus quod aliter senserint quam veritas habet, divino adiutorio vel ab aliis intellecta, vel a nobis.
3 Talis ego sum in scriptis aliorum; tales volo esse intellectores meorum.
4 Denique in iis omnibus quae de opusculis sanctorum atque doctorum commemoravi, Ambrosii, Hieronymi, Athanasii, Gregorii, et si qua aliorum talia legere potui quae commemorare longum putavi, Deum non esse corpus, nec formae humanae habere membra, nec eum esse per locorum spatia divisibilem, et esse natura incommutabiliter invisibilem, nec per eamdem naturam atque substantiam, sed assumpta visibili specie sicut voluit apparuisse iis quibus apparuit, quando per corporis oculos in Scripturis sanctis visus esse narratur, in adiutorio Domini inconcusse credo, et quantum ipse donat intelligo.
Augustinus HOME