Augustinus, Epistolae, 148, 4, 14.
1 | Cum ergo ille vir in Scripturis doctissimus, psalmum exponeret ubi dictum est, Intelligite ergo qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite. |
2 | Qui plantavit aurem, non audiet? |
3 | aut qui finxit oculum, non considerat? |
4 | inter caetera, Iste locus, inquit, adversus eos maxime facit, qui Anthropomorphitae sunt, qui dicunt Deum habere membra quae etiam nos habemus. |
5 | Verbi causa, dicitur Deus habere oculos, quia oculi Domini respiciunt omnia; manus Domini facit omnia: « Et audivit, » inquit, « Adam sonum pedum Domini deambulantis in paradiso » (Gen. III, 8): haec simpliciter audiunt, et humanas imbecillitates ad Dei magnificentiam referunt. |
6 | Ego autem dico quod Deus totus oculus est, totus manus est, totus pes est. |
7 | Totus oculus est, quia omnia videt. |
8 | Totus manus est, quia omnia operatur. |
9 | Totus pes est, quia ubique est. |
10 | Ergo videte quid dicat. |
11 | « Qui plantavit aurem, non audiet? |
12 | aut qui finxit oculos, non considerat? |
13 | » Et non dixit, Qui plantavit aurem, ergo ipse aurem non habet; non dixit, Ergo ipse oculos non habet: sed quid dixit? |
14 | « Qui plantavit aurem, non audiet? |
15 | qui finxit oculos, non considerat? |
16 | » membra tulit, efficientias dedit (In Psal. XCIII, 8, 9). |