Augustinus, Epistolae, 148, 4, 13.
1 | Nam de membris Dei, quae assidue Scriptura commemorat, ne quisquam secundum carnis huius formam et figuram nos esse crederet similes Deo, propterea eadem Scriptura et alas habere Deum dixit (Psal. XVI, 8), quas nos utique non habemus. |
2 | Sicut ergo alas cum audimus, protectionem intelligimus: sic et cum audimus manus, operationem intelligere debemus; et cum audimus pedes, praesentationem; et cum audimus oculos, visionem qua cognoscit; et cum audimus faciem, notitiam qua innotescit; et si quid aliud eadem Scriptura tale commemorat, puto spiritualiter intelligendum. |
3 | Neque hoc ego tantum, aut ego prior, sed omnes qui qualicumque spirituali intelligentia resistunt eis qui ob hoc Anthropomorphitae nominantur. |
4 | Ex quorum litteris ne multa commemorando maiores moras faciam, hoc unum sancti Hieronymi interpono, ut noverit iste frater, non se de hac re mecum magis quam cum prioribus agere debere, si quid eum contra permovet. |