Augustinus, Epistolae, 148, 3, 12.
1 | Hinc est etiam quod memoratus Mediolanensis episcopus in ipsa resurrectione dixit non facile esse videre Deum, nisi iis qui mundo corde sint; et ideo scriptum esse: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. |
2 | Quantos beatos, inquit, iam numeraverat, et tamen eis videndi Deum non promiserat facultatem! |
3 | Deinde adiungit et dicit: Si ergo ii qui mundo sunt corde, Deum videbunt, utique alii non videbunt. |
4 | Et ne alios illos acciperemus, de quibus dictum est, Beati pauperes, Beati mites, continuo subiunxit: Neque enim indigni Deum videbunt. |
5 | Indignos utique illos volens intelligi, qui licet resurgant, Deum videre non poterunt; quoniam ad damnationem resurgent, quia per fidem veram quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6), cor mundare noluerunt. |
6 | Et ideo sequitur et dicit: Neque is qui Deum videre noluerit, potest Deum videre. |
7 | Deinde quia occurrebat etiam impios omnes velle videre Deum, statim ut ostenderet quare dixerit, qui Deum videre noluerit, quia utique illo modo non vult Deum videre impius, quia cor mundare non vult, quo ille videri poterit, secutus adiunxit et ait: Nec in loco Deus videtur, sed mundo corde; nec corporalibus oculis Deus quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu (In Luc. c. I, 11). |
8 | Quibus verbis beatus Ambrosius voluit admonere quid debeant homines praeparare qui volunt Deum videre; hoc est, cor mundare per fidem quae per dilectionem operatur, dono Spiritus sancti, unde pignus accepimus, quo illam visionem desiderare noverimus (II Cor. V, 4-8). |