monumenta.ch > Augustinus > 11
>>> Augustinus, Epistolae, 148, 3, 12.

Augustinus, Epistolae, 148, 3, 11.

1 Porro si naturae ipsius est invisibilitas sicut incorruptibilitas, non mutabitur utique in futuro saeculo illa natura, ut de invisibili visibilis fiat; quia neque poterit de incorruptibili corruptibilis fieri: simul enim et incommutabilis est.
2 Et utique naturam eius commendavit Apostolus, cum duo ista simul poneret, dicens: Regi autem saeculorum invisibili, incorruptibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum (I Tim. I, 17).
3 Unde non audeo ego ita distinguere, ut dicam: Incorruptibili quidem in saecula saeculorum; invisibili autem non in saecula saeculorum, sed tantum in hoc saeculo.
4 Verum quia nec ista testimonia falsa esse possunt, Beati mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt; et, Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est (I Ioan. III, 2): negare non possumus filios Dei visuros Deum, sed sicut videntur invisibilia, sicut seipsum ostensurum promittebat qui hominibus apparebat in carne visibilis, quando dicebat, Et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi (Ioan. XIV, 21), cum ante oculos hominum conspicuus loqueretur.
5 Unde autem invisibilia videntur, nisi oculis cordis?
6 de quibus paulo ante dixi quid Hieronymus senserit ad videndum Deum.
Augustinus HOME