monumenta.ch > Augustinus > 25 XVI > 8.19 > 9 > 4 II > 3 > 17 XV > 73 > 5 > 2. 4 > . . . > 9.19 > 8.18 > 7 > 2 > 1. 2 > 7 > 2 > 97 > 7 > 3. 5 > 3 II > 9.18 > 4 > 4 > 3 > 49 XXXIV > 6 > 4 > 4 > 9 > 6.10 > 8 > 1 > 3 > 2 > 5 > 1 > 3 > 65 > 3 > 13 VIII > 1. 2 > 48 XXXIII > 5 > 3. 4 > 4 > 3 > 3 > 2 > 15 VIII > 73 > 12 > 2 > 5 > 8.16 > 7 > 35 > 1 > 11 > 2 > 2 > 23 XIII > 6 > 9.13 > 12.26 > 7 > 71 > 1 > 10 VIII > 1. 2 > 9.16 > 9 > 2 > 4 > 16 XIII > 8 > 8.13 > 3 > 21 XVII > 3 > 65 > 7
Augustinus, Epistolae, 145, 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, 145, 7.

1 Quae charitas Dei, quod perpetua cogitatione tenendum est, diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5), ut qui gloriatur, in Domino glorietur.
2 Cum ergo nos huius charitatis qua lex verissime impletur, pauperes egentesque sentimus, non de inopia nostra divitias eius exigere, sed orando petere, quaerere, pulsare debemus; ut ille, apud quem est fons vitae, det nobis inebriari ab ubertate domus suae, et voluptatis suae potari torrente (Psal. XXXV, 9, 10): quo inundati atque vegetati, non solum tristitia non absorbeamur, verum etiam gloriemur in tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes vero non confundit (Rom. V, 3-5); non quia per nos ipsos hoc possumus, sed quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis.
Augustinus HOME