Augustinus, Epistolae, 145, 6.
| 1 | Hinc est quod ille fortissimus iustitiae dilector exclamat: Quis nos separabit a charitate Christi? |
| 2 | tribulatio? |
| 3 | an angustia? |
| 4 | an persecutio? |
| 5 | an fames? |
| 6 | an nuditas? |
| 7 | an periculum? |
| 8 | an gladius? |
| 9 | sicut scriptum est, Quoniam propter te mortificamur tota die; deputati sumus ut oves occisionis (Psal. XLIII, 22). |
| 10 | Sed in his omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos. |
| 11 | Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angelus, neque principatus, neque praesentia, neque futura, neque virtus, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro (Rom. VIII, 35-39). |
| 12 | Vide quemadmodum non utcumque ait, Quis nos separabit a Christo; sed ostendens unde cohaereamus Christo, Quis nos, inquit, separabit a charitate Christi? |
| 13 | Charitate igitur Christo, non poenae timore cohaeremus. |
| 14 | Deinde, commemoratis eis quae videntur habere violentiam, nec tamen habent valentiam separandi, ita conclusit, ut eamdem diceret charitatem Dei quam dixerat Christi. |
| 15 | Et quid est, a charitate Christi, nisi a charitate iustitiae? |
| 16 | de illo quippe dictum est: Qui factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 30, 31, et Ier. IX, 24). |
| 17 | Sicut ergo ille est iniquissimus, quem nec poenae corporales deterrent ab immundis operibus sordidae voluptatis; ita ille iustissimus, qui nec poenarum corporalium terrore revocatur a sanctis operibus luminosissimae charitatis. |