Augustinus, Epistolae, 145, 4.
| 1 | Inaniter autem putat victorem se esse peccati, qui poenae timore non peccat; quia etsi non impletur foris negotium malae cupiditatis, ipsa tamen mala cupiditas intus est hostis. |
| 2 | Et quis coram Deo innocens invenitur, qui vult fieri quod vetatur, si subtrahas quod timetur? |
| 3 | Ac per hoc in ipsa voluntate reus est, qui vult facere quod non licet fieri, sed ideo non facit, quia impune non potest fieri. |
| 4 | Nam quantum in ipso est, mallet non esse iustitiam peccata prohibentem atque punientem. |
| 5 | Et utique si mallet non esse iustitiam, quis dubitaverit quod eam, si posset, auferret? |
| 6 | Ac per hoc quomodo iustus est, iustitiae talis inimicus, ut eam, si potestas detur, praecipientem auferat, ne comminantem vel iudicantem ferat? |
| 7 | Inimicus ergo iustitiae est, qui poenae timore non peccat: amicus autem erit, si eius amore non peccet; tunc enim vere timebit peccare. |
| 8 | Nam qui gehennas metuit, non peccare metuit, sed ardere. |
| 9 | Ille autem peccare metuit, qui peccatum ipsum, sicut gehennas odit. |
| 10 | Ipse est timor Domini castus, permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10). |
| 11 | Nam ille timor poenae, tormentum habet, et non est in charitate, eumque perfecta charitas foras mittit (I Ioan. IV, 18). |