monumenta.ch > Augustinus > 322 > 212 > 226 > 186 > 126 > 311 > 213 > 212 > 13 > 226 > 213 > 31 XII > 279 > 117 > 17 IX > 204 > 152 > 187 > 387 > 225 > 204 > 250 > 350 > 10 > 130 > 245 > 225 > 11
Augustinus, Epistolae, 143, 10. <<<     >>> 12.

Augustinus, Epistolae, 143, 11.

1 Haec ideo scripsi, ut quisquis illarum quatuor de anima sententiarum aliquam voluerit adstruere atque defendere, talia proferat, vel de Scripturis in auctoritatem ecclesiasticam receptis, quae non possint aliter accipi; sicuti est, quod Deus hominem fecit: vel rationem tam certam, ut contradictio aut nulla existat, aut insaniae similis merito iudicetur; velut si quisquam dicat, nec veritatem cognoscere, nec falli quemquam posse nisi viventem.
2 Neque enim ut videamus quam hoc sit verum, Scripturarum auctoritas necessaria est, ac non sensus ipse communis ita verum esse perspicua ratione proclamat, ut quisquis contradixerit, dementissimus habeatur.
3 Hoc si in ista obscurissima quaestione quae de anima est, praestare aliquis potest, adiuvet imperitiam meam: quod si non potest, non culpet cunctationem meam.
Augustinus HOME