monumenta.ch > Augustinus > 1 > 23 XVIII > 9 > 41 XXVI > 2 > 31 XXI > 33 XXVI > 6 > 69 > 14 VIII > 27 XXI > 2 > 23 XVIII > 49 XXXIII > 1 > 8 > 9 > 38 XXVII > 1 > 24 XVI > 1 > 1 > 34 XXVII > 5 > 33 XXIII > 1 > 27 XXI > 15 > 14 VIII > 1 > 4 > 5 > 8 > 38 XXV > 9 > 2 > 1 > 3 > 5 > 81 > 31 XXI > 1 > 1 > 4 > 4 > 15 > 8 > 22 XVIII > 1 > 4 > 5 > 5 > 21 > 62 XXXVII > 88 > 6 > 11 > 1 > 81 > 6 > 6 > 36 XXVII > 5 > 75 > 4 > 8 > 4 > 23 > 27 > 7 > 57 > 35 XXVII > 1 > 5 > 51 XXXIV > 50 XXXV > 1 > 7 > 21 > 17 > 66 > 88 > 11 > 94 > 5 > 25 > 42 > 4 > 56 > 50 > 62 > 4 > 54 XXXV > 5 > 1 > 9
Augustinus, Epistolae, 141, 8. <<<     >>> 10.

Augustinus, Epistolae, 141, 9.

1 Nam protulerunt primo codicem Optati, unde quasi probarent Caecilianum ab Imperatore damnatum: qui codex cum contra illos legeretur, et magis ostenderet Caecilianum fuisse purgatum, ab omnibus risi sunt.
2 Sed quia ipse risus non potuit ab exceptoribus excipi, verbis suis apud Acta risos se esse testati sunt.
3 Iterum recitaverunt et protulerunt libellum imperatori Constantino a suis maioribus datum, ubi questi sunt quod eos memoratus imperator graviter persequeretur; ac sic eodem libello manifestarunt se apud Imperatorem a Caeciliano fuisse superatos, falsumque esse quod dixerant, eum ab Imperatore damnatum.
4 Terrio protulerunt litteras eiusdem Constantini ad vicarium Verinum datas, ubi eos graviter detestatur, et propterea dicit de exsilio relaxandos, et furori suo dimittendos, quia iam Deus coeperat in illos vindicare: ac sic etiam istis Imperatoris litteris confirmaverunt se falsum dixisse, quod Caecilianus ab Imperatore damnatus sit; cum potius Imperator ipsos a Caeciliano victos esse monstraverit, quando eos vehementer exsecratus, ideo iussit ut de exsilio dimitterentur, ut Deo iudice, sicut et iam coeperant, punirentur.
Augustinus HOME