monumenta.ch > Augustinus > 9 IV > 15 > 78 > 20 > 1. 1 > 34 XXIII > 5. 7 > 3. 6 > 15.25 > 4 IV > 5. 9 > 12.15 > 1. 3 > 6 > 10.15 > 6. 7 > 1 > 3 > 5 IV > 3. 6 > 2 > 1. 3 > 3. 6 > 6. 9 > 1 > 34 XXIII > 1 > 18 > 9 > 50 XXXIII > 24 XVIII > 1. 1 > 3. 6 > 11 > 4. 6 > 1. 3 > 1 > 1 > 1 > 2 > 51 > 1 > 5. 8 > 7 IV > 1. 5 > 12 IV > 18 > 1 > 1 > 1. 4 > 5. 8 > 40 XXVI > 30 XXIII > 1 > 8 > 51 > 1 > 1 > 9.15 > 6 > 17 > 2 I > 13.21 > 42 XXVII > 1 > 4
Augustinus, Epistolae, 139, 3. <<<    

Augustinus, Epistolae, 139, 4.

1 Audisti unde mecum Dominum depreceris: sed etiam quod tam instanter et tam crebro me admones, nolo cesses, non nihil agens.
2 Commendo etiam ego Excellentiae tuae Ecclesiam in Numidia constitutam, propter cuius necessitates sanctus frater et coepiscopus meus Delphinus a fratribus et coepiscopis meis, ibi collaborantibus et compericlitantibus, missus est.
3 Nec de hac re plura scribo, cum ipsum praesentem sis auditurus.
4 Caetera in Commonitoriis invenies quae ad presbyterum misi, sive modo, sive per diaconum Peregrinum, ne mihi ea toties iterare necesse sit.
5 Semper in Christo cor tuum vigeat, domine merito insignis, multumque charissime ac desiderantissime fili.
6 Filium nostrum Ruffinum Cirtensem principalem commendo Eximietati tuae.
Augustinus HOME