Augustinus, Epistolae, 137, 3, 11.
| 1 | Sic autem quidam reddi sibi rationem flagitant, quomodo Deus homini permixtus sit, ut una fieret persona Christi, cum hoc semel fieri oportuerit; quasi rationem ipsi reddant de re quae quotidie fit, quomodo misceatur anima corpori, ut una persona fiat hominis. |
| 2 | Nam sicut in unitate personae anima unitur corpori, ut homo sit; ita in unitate personae Deus unitur homini, ut Christus sit. |
| 3 | In illa ergo persona mixtura est animae et corporis; in hac persona mixtura est Dei et hominis: si tamen recedat auditor a consuetudine corporum, qua solent duo liquores ita commisceri, ut neuter servet integritatem suam; quanquam et in ipsis corporibus aeri lux incorrupta misceatur. |
| 4 | Ergo persona hominis, mixtura est animae et corporis: persona autem Christi, mixtura est Dei et hominis. |
| 5 | Cum enim Verbum Dei permixtum est animae habenti corpus, simul et animam suscepit et corpus. |
| 6 | Illud quotidie fit ad procreandos homines: hoc semel factum est ad liberandos homines. |
| 7 | Verumtamen duarum rerum incorporearum commixtio facilius credi debuit, quam unius incorporeae, et alterius corporeae. |
| 8 | Nam si anima in sua natura non fallatur, incorpoream se esse comprehendit: multo magis incorporeum est Verbum Dei, ac per hoc Verbi Dei et animae credibilior debuit esse permixtio, quam animae et corporis. |
| 9 | Sed hoc in nobis ipsis experimur: illud in Christo credere iubemur. |
| 10 | Si autem utrumque nobis pariter inexpertum credendum praeciperetur, quid horum citius crederemus? |
| 11 | Quomodo non fateremur duo incorporea, quam unum corporeum alterumque incorporeum facilius potuisse misceri? |
| 12 | si tamen non indigne ad ista mixtionis vel mixturae nomen admittitur, propter consuetudinem corporalium rerum, longe aliter se habentium aliterque notarum. |