monumenta.ch > Augustinus > 6 > 15 > 8 > 9 > 3 > 25 > 29 > 2 > 12 > 5 > 14 > 29 > 34 > 40 > 26 > 2 > 7 > 41 > 20 > 33 > 14 > 36 > 34 > 8 > 7 > 26 > 15 > 18 > 13 > 11 > 10
Augustinus, Epistolae, 137, 3, 9. <<<     >>> 11.

Augustinus, Epistolae, 137, 3, 10.

1 Quid autem non mirum facit Deus in omnibus creaturae motibus, nisi consuetudine quotidiana viluissent!
2 Denique quam multa usitata calcantur, quae considerata stupentur!
3 sicut ipsa vis seminum, quos numeros habet, et quam vivaces, quam efficaces, quam latenter potentes, quam in parvo magna molientes, quis adeat animo, quis promat eloquio?
4 Ille igitur sibi hominem sine semine operatus est, qui in rerum natura sine seminibus operatur et semina.
5 Ille in suo corpore numeros temporum mensurasque servavit aetatum, qui sine ulla sui mutabilitate mutando contexit ordinem saeculorum.
6 Hoc enim crevit in tempore, quod coepit ex tempore.
7 Verbum autem in principio, per quod facta sunt tempora, tempus elegit quo susciperet carnem, non tempori cessit ut verteretur in carnem.
8 Homo quippe Deo accessit, non Deus a se recessit.
Augustinus HOME