monumenta.ch > Augustinus > 14 > 7 > 1 I > 5 III > 3 > 3 > 3 > 4 III > 8 > 3 > 8 > 7 V > 7 > 25 > 12 > 7 > 4 > 5 III > 12 > 1 I > 25 > 12 > 6 IV > 5 > 12 > 4 > 1 > 20 > 1 > 3 > 3 > 12 > 20 > 31 > 7 > 12 > 1 I > 1 > 5 III > 20 > 12 > 9 V > 4 > 9 > 9 > 6 > 4 > 6 > 7 > 1 > 6 > 21 > 1 I > 14 > 3 > 8 V > 6 > 31 > 14 > 6 IV > 12 > 12 > 3 > 6 > 9 > 2 > 2 > 14 > 9 > 1 I > 8 > 8 > 3 > 9 > 8 > 6 > 1 > 9 V > 3 > 6 > 12 VII > 12 > 31 > 20 > 6 III > 27 > 6 > 8 > 24 > 2 > 12 > 2 > 1 I > 20 > 5 > 5 > 5 V > 31 > 5 > 6 > 5 > 3 > 19 > 15 > 4 > 39 > 4 > 4 > 2 > 12 > 2 > 1. 1 > 25 > 5 > 12 VII > 2 > 7 > 12 V > 4 > 6 > 6 > 27 > 7 > 7
Augustinus, Epistolae, 137, 2, 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, 137, 2, 7.

1 Verbum Dei sic intellige, per quod facta sunt omnia, non ut eius transire aliquid cogites, et ex futuro praeteritum fieri.
2 Manet sicuti est, et ubique totum est.
3 Venit autem cum manifestatur, et cum occultatur abscedit.
4 Adest tamen sive occultum sive manifestum, sicut lux adest oculis et videntis, et caeci: sed videnti adest praesens, caeco vero absens.
5 Adest et vox audientibus auribus, adest etiam surdis: sed illis patet, istas latet.
6 Quid autem mirabilius quam id quod accidit in vocibus nostris verbisque sonantibus, in re scilicet raptim transitoria?
7 Cum enim loquimur, ne secundae quidem syllabae locus est, nisi prima sonare destiterit; et tamen si unus adsit auditor, totum audit quod dicimus; et si duo adsint, tantumdem ambo audiunt quod et singulis totum est; et si audiat multitudo silens, non inter se particulatim comminuunt sonos tanquam cibos, sed omne quod sonat et omnibus totum est, et singulis totum.
8 Itane iam non illud est potius incredibile, si verbum hominis transiens quod exhibet auribus, Verbum Dei permanens non exhiberet rebus, ut quemadmodum hoc simul auditur a singulis etiam totum, ita illud simul ubique sit totum?
Augustinus HOME