monumenta.ch > Augustinus > 83 > 43 XXXI > 8.14 > 60 > 4 II > 24 > 8.13 > 74 > 79 > 3 II > 9.10 > 5.10 > 90 > 53 > 32 XXV > 46 > 95 > 63 > 9.12 > 3. 8 > 34 > 98 > 49 > 7 > 91 > 47 > 55 > 43 > 12 > 60 XXXVII > 3
Augustinus, Epistolae, 133, 2. <<<    

Augustinus, Epistolae, 133, 3.

1 Postremo pro Ecclesiae utilitate missus es.
2 Hoc Ecclesiae catholicae, aut, ut modum dispensationis meae non supergredi videar, hoc Ecclesiae ad HipponensiumRegiorum dioecesim pertinenti prodesse, hoc expedire contestor.
3 Si non audis amicum petentem, audi episcopum consulentem.
4 Quamvis quoniam christiano loquor, maxime in tali causa, non arroganter dixerim, audire te episcopum convenit iubentem, domine eximie et merito insignis, atque charissime fili.
5 Unde scio quidem causas ecclesiasticas Excellentiae tuae potissimum iniunctas, sed quia credo istam curam ad virum clarissimum atque spectabilem proconsulem pertinere, ad eum quoque litteras dedi; quas rego ut ipse illi tradere et allegare, si opus est, non graveris: atque ambos obsecro, ne importunam arbitremini, vel intercessionem, vel suggestionem, vel sollicitudinem nostram; et passiones catholicorum servorum Dei, quae infirmis ad aedificationem spiritualem utiles esse debent, haud reciproca inimicorum, a quibus passi sunt, poena decoloretis, sed potius refracta iudiciaria severitate, et vestram fidem, quia filii estis Ecclesiae, et ipsius matris mansuetudinem commendare minime negligatis.
6 Deus omnipotens Praestantiam tuam bonis omnibus augeat, domine eximie et merito insignis, atque charissime fili.
Augustinus HOME