Augustinus, Epistolae, 133, 2.
| 1 | Imple, christiane iudex, pii patris officium; sic succense iniquitati, ut consulere humanitati memineris: nec in peccatorum atrocitatibus exerceas ulciscendi libidinem; sed peccatorum vulneribus curandi adhibeas voluntatem. |
| 2 | Noli perdere paternam diligentiam, quam in ipsa inquisitione servasti, quando tantorum scelerum confessionem, non extendente equuleo, non sulcantibus ungulis, non urentibus flammis, sed virgarum verberibus eruisti. |
| 3 | Qui modus coercitionis a magistris artium liberalium, et ab ipsis parentibus, et saepe etiam in iudiciis solet ab episcopis adhiberi. |
| 4 | Noli ergo atrocius vindicare, quod lenius invenisti. |
| 5 | Inquirendi quam puniendi necessitas maior est: ad hoc enim et mitissimi homines facinus occultatum diligenter atque instanter examinant, ut inveniant quibus parcant. |
| 6 | Unde plerumque necesse est, exerceatur acrius inquisitio, ut manifestato scelere sit ubi appareat mansuetudo. |
| 7 | Omnia quippe bona opera amant in luce constitui; non propter humanam gloriam, sed ut videant, ait Dominus, bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). |
| 8 | Et ideo non suffecit Apostolo monere ut mansuetudinem servaremus, sed ut eam etiam notam omnibus faceremus: Mansuetudo, inquit, vestra nota sit omnibus hominibus (Philipp. IV, 5); et alio loco, Mansuetudinem ostentantes ad omnes homines (Tit. III, 2). |
| 9 | Unde nec illa sancti David, quando inimico sibi in manus tradito clementer pepercit (I Reg. XXIV, 7), praeclarissima lenitas emineret, nisi potestas pariter appareret. |
| 10 | Non te ergo exasperet vindicandi potestas, cui lenitatem non excussit examinandi necessitas. |
| 11 | Noli facinore invento quaerere percussorem, in quo inveniendo noluisti adhibere tortorem. |