monumenta.ch > Augustinus > 17 > 6 > 36 > 9 > 34 > 6 > 2 > 42 > 33 > 5 > 3 > 15 > 6 > 22 > 20 > 15 > 41 > 31 > 12 > 30 > 20 > 23
Augustinus, Epistolae, 130, 12, 22. <<<    

Augustinus, Epistolae, 130, 12, 23.

1 Haec et pro nobis, et pro nostris, et pro alienis, atque pro ipsis inimicis sine fluctu dubitationis oranda sunt: quamvis alius pro isto, alius pro illo, sicut se habent propinquitates vel longinquitates necessitudinum, in corde orantis oriatur aut excellat affectus.
2 Qui autem dicit in oratione, verbi gratia, Domine, multiplica divitas meas; aut, Da mihi tantas quantas illi vel illi dedisti; aut, Honores meos auge, fac me in hoc saeculo praepotentem atque clarentem, vel si quid huiusmodi est; et haec dicit, eorum habens concupiscentiam, non id attendens, ut ex his secundum Deum prosit hominibus: puto eum non invenire in oratione dominica quo possit haec vota coaptare.
3 Quamobrem pudeat saltem petere quae non pudet cupere; aut si et hoc pudet, sed cupiditas vincit, quanto melius hoc petitur, ut etiam ab isto cupiditatis malo liberet, cui dicimus, Libera nos a malo!
Augustinus HOME