monumenta.ch > Augustinus > 22 > 31 > 18 > 15 > 2. 8 > 21 > . 1 > 31 XVI > 15 > 17 > 27 > 19 > 23 XIII > 14 > 32 > 22 > 31 > 13
Augustinus, Epistolae, 130, 6, 12. <<<    

Augustinus, Epistolae, 130, 6, 13.

1 In his itaque omnibus incolumitas hominis et amicitia propter seipsa appetuntur; sufficientia vero rerum necessariarum non propter seipsam, sed propter duo superiora quaeri solet, cum decenter quaeritur.
2 Incolumitas porro in ipsa vita, ac salute, atque integritate animi et corporis constituta est.
3 Itemque amicitia non angustis finibus terminanda est: omnes enim quibus amor et dilectio debetur, amplectitur, quamvis in alios propensius, in alios suspensius inclinetur; pervenit autem usque ad inimicos, pro quibus etiam orare praecipimur.
4 Ita nemo est in genere humano cui non dilectio, etsi non pro mutua charitate, pro ipsa tamen communis naturae societate debeatur.
Augustinus HOME