monumenta.ch > Augustinus > > 7 > 11 > 9 > 7 > 3 > 3 > 17 > 2 > 8 > 18 > 14 > 19 > 13 > 16 > 4 > 10 > 15 > 20 > 6 > 2 > 18 > 11 > 22 > 5 > 4
Augustinus, Epistolae, 121, 1, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 121, 1, 4.

1 Deinde quod iungit in eodem versiculo, « Miras fecit voluntates suas inter illos, » credo ex eo dicit, quod ipsis primum lucernam Legis accendit, et praecepta vivendi dedit.
2 « Notas, » enim, inquit, « fecit vias suas Moysi, et filiis Israel voluntates suas » (Psal. CII, 7).
3 Deinde ipsum pietatis suae sacramentum in ipsis operatus est, natus in carne ex virgine Deus in gente ipsorum, et de carne ipsorum factus ex semine David homo: deinde virtutes sanitatum, quas in ipsis et coram ipsis perfecit.
4 Qui per haec non modo creditus non est, sed et blasphematus est ab eis, cum dicerent, « Hic homo si a Deo esset, non curaret sabbatis » (Ioan. IX, 16); et, « Non eiicit daemonia nisi in Beelzebub principe daemoniorum » (Matth. XII, 24).
5 Propter hanc mentem obdurata impietate caecatam, multiplicatae sunt infirmitates et tenebrae eorum.
Augustinus HOME