Augustinus, Epistolae, 118, 5, 34.
| 1 | Haec me tibi diutissime in hac epistola locutum, etsi alia forte tu malles, omnino non poenitet. |
| 2 | Probabis enim haec magis, quanto magis in veritate proficies; et tunc probabis consilium meum, quod nunc utilitati studiorum tuorum minus obsecutum putas. |
| 3 | Quanquam etiam illis ipsis quaestionibus tuis. |
| 4 | non solum quibusdam in hac epistola, sed etiam caeteris pene omnibus in ipsis membranis, in quibus eas misisti ut potui breviter annotando responderim. |
| 5 | In quibus si me parum, aut aliud quam volebas egisse arbitraris, non recte cogitas, mi Dioscore, a quo nunc ista quaesieris. |
| 6 | Oratoris autem librorumque de Oratore omnes quaestiones praetermisi. |
| 7 | Nescio quis enim nugator mihi esse visus sum, si eas exponendas persequerer. |
| 8 | Nam de caeteris possem etiam decenter interrogari, si mihi quisquam res ipsas, non de libris Ciceronis, sed per seipsas tractandas dissolvendasque proferret. |
| 9 | In illis autem res ipsae nunc nostrae professioni minus congruunt. |
| 10 | Haec autem omnia non facerem, nisi me post aegritudinem, in qua eram cum homo tuus venisset, aliquantum ab Hippone removissem. |
| 11 | Quibus item diebus perturbatione valetudinis febribusque repetitus sum. |
| 12 | Inde factum est ut tardius quam possent tibi haec mitterentur. |
| 13 | Quae quomodo acceperis, rescripta flagito. |