monumenta.ch > Augustinus > 17 XV > 3. 5 > 4 > 3. 4 > 4 > 8 > 77 > 5 > 4 > 3 > 1. 2 > 4 > 1 > 4 > 97 > 7.10 > 45 > 44 XXXI > 2. 4 > 3 > 8 > 3. 5 > 28 XVIII > 9 > 6 > 7 > 6.12 > 33 > 5. 7 > 41 > 3 > 5 > 77 > 3 > 6.11 > 1 > 80 > 6.13 > 2. 4 > 12.24 > 5 > 4 > 5 > 1 > 5 > 2. 5 > 7 > 8 > 6.12 > 3 > 48 > 7.12 > 6.10 > 3 > 26 XX > 7 > 35 XXIV > 45 > 3. 5 > 4. 7 > 4 > 3 > 7.10 > 9 > 9.17 > 1. 2 > 8 > 6 > 33 > 4 > 37 XXIV > 99 > 2. 5 > 96 > 41 > 7.10 > 1 > 1
Augustinus, Epistolae, 111, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 111, 1.

1 Litterae tuae impleverunt grandi dolore cor nostrum, quibus petisti ut prolixo opere aliqua responderem; cum talibus malis magis prolixi gemitus et fletus, quam prolixi libri debeantur.
2 Totus quippe mundus tantis affligitur cladibus, ut pene pars nulla terrarum sit, ubi non talia, qualia scripsisti, committantur atque plangantur.
3 Nam ante parvum tempus, etiam in illis solitudinibus Aegypti, ubi monasteria separata ab omni strepitu, quasi secura delogerant, a barbaris interfecti sunt fratres.
4 Iamvero quae modo in regionibus Italiae, quae in Galliis nefaria perpetrata sint, etiam vos latere non arbitron; de Hispanis quoque tot provinciis, quae ab his malis diu videbantur intactae, coeperunt iam talia nuntiari.
5 Sed quid longe imus?
6 Ecce in regione nostra Hipponensi, quoniam eam barbari non attigerunt, clericorum donatistarum et Circumcellionum latrocinia sic vastant ecclesias, ut barbarorum fortasse facta mitiora sint.
7 Quis enim barbarus excogitare potuit quod isti, ut in oculos clericorum nostrorum calcem et acetum mitterent, quorum membra etiam caetera plagis horrendis vulneribusque sauciarunt?
8 Depraedantur etiam domos aliquas et incendunt, fructus aridos diripiunt, humidos fundunt, et talia caeteris comminando, multos etiam rebaptizari compellunt.
9 Pridie quam ista ad te dictavi, ex uno loco per huiusmodi terrores quadraginta et octo animae mihi rebaptizatae nuntiatae sunt.
Augustinus HOME