monumenta.ch > Augustinus > 5 > 13 VIII > 48 XXXIII > 5 > 4 > 3 > 3 > 2 > 15 VIII > 73 > 12 > 2 > 5 > 7 > 35 > 1 > 2 > 2 > 23 XIII > 6 > 7 > 71 > 1 > 10 VIII > 9 > 2 > 4 > 16 XIII > 8 > 3 > 21 XVII > 3 > 65 > 7 > 4 > 4 II > 4 > 2 > 12 > 2 > 3 > 8 > 41 XXXI > 3 II > 35 > 3 > 3 > 3 > 76 > 7 > 5 > 2 > 71 > 1 > 3
Augustinus, Epistolae, 110, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 110, 3.

1 Vide autem quid mihi contigit, ut me quodammodo ipse laudaverim, qui me a te fideliter laudatum dixerim.
2 Sed quid aliud dicerem, quam id quod de te admonui.
3 quem nosti.
4 Ecce mihi novam feci quaestionem quam tu non proposuisti, et eam fortassis exspectas ut solvam: ita mihi parum erat quod debitor eram, nisi etiam me ampliore debito ipse cumularem; quanquam hoc facile sit ostendere, et, si non ostendam, facile tibi videre, et vera infideliter dici posse, et non vera fideliter.
5 Qui enim sic credit ut loquitur, etsi non vera loquitur, fideliter loquitur; qui autem non credit quae loquitur, etsi vera loquitur, infideliter loquitur.
6 Numquid ergo dubito quod ea de me credas quae scripsisti?
7 Quae cum in me non agnosco, potuisti fideliter de me non vera dicere.
Augustinus HOME