Augustinus, Epistolae, 108, 5, 15.
1 | Sed, ut dicere coeperam, hoc de Scripturis testimonium, quod in nos soletis magis conviciando quam probando iactare, Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, etiam in Felicianum et Praetextatum impetu vehementi, grandiloqua illa sententia concilii Vagaiensis evomuit. |
2 | Nam cum de Maximiano, quae visa sunt dicenda, dixissent: Nec solum hunc, inquiunt, sceleris sui mors iusta condemnat; trahit et ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: « Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est. |
3 | Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem (Psal. XIII, 3), » etc. |
4 | Quibus dictis, ut deinde ostenderent qui essent, quos traheret ad consortium criminis catena sacrilegii, eosque cum Maximiano simili severitate damnarent: Famosi ergo, inquiunt, criminis reos Victorianum Carcavianensem, ad quem adiungunt alios undecim, inter quos Felicianum Mustitanum, et Praetextatum Assuritanum. |
5 | Post haec in eos dicta, facta est cum eis tanta concordia, ut nihil eorum minueretur honoribus; nullus ab eis ablutus, post abluentium pedes veloces ad effundendum sanguinem, rursus abluendus iudicaretur. |
6 | Cur ergo de nostra concordia desperandum est? |
7 | Deus diaboli averterit invidiam, et pax Christi vincat in cordibus nostris: ac, sicut idem Apostolus dicit, donemus nobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et Deus in Christo donavit nobis (Colos. III, 15, 13), ut, quod iam dixi et saepe dicendum est, charitas cooperiat multitudinem peccatorum (I Pet. IV, 8). |