monumenta.ch > Augustinus > 19 > 29 > 25 > 41 > 18 > 26 > 16 > 11 > 10 > 16 > 49 > 11 > 13 > 17 > 26 > 47 > 10 > 23 > 40 > 28 > 30 > 46 > 22 > 11 > 13 > 28 > 30 > 17 > 15 > 15 > 28 > 30 > 17 > 22 > 17
Augustinus, Epistolae, 105, 5, 16. <<<    

Augustinus, Epistolae, 105, 5, 17.

1 Non ergo propter malos in mala dissensione pereamus: quamvis vestros maiores non exsecratores malorum, sed accusatores innocentium fuisse, si velitis possimus ostendere.
2 Sed quicumque illi et qualescumque fuerint, portent sarcinas suas.
3 Ecce Scripturae communes, ecce ubi novimus Christum, ecce ubi novimus Ecclesiam.
4 Si Christum ipsum tenetis, ipsam Ecclesiam quare non tenetis?
5 Si in ipsum Christum quem legitis, et non videtis, tamen propter veritatem Scripturarum creditis; quare Ecclesiam negatis, quam et legitis et videtis?
6 Haec vobis dicendo et ad hoc bonum pacis et unitatis et charitatis vos compellendo, inimici vobis facti sumus; et mandatis quia occidetis nos qui veritatem vobis dicimus, et in errore vos perire quantum possumus non permittimus.
7 Vindicet nos Deus de vobis, ut ipsum errorem vestrum in vobis occidat, et nobiscum de veritate gaudeatis.
8 Amen.
Augustinus HOME