monumenta.ch > Augustinus > 18 > 31 > 18 > 15 > 21 > 15 > 17 > 35 XIII > 27 > 19 > 14 > 22 > 31 > 13 > 38 > 18 > 27 > 15 > 29 > 39 > 25 > 27 > 17 > 26 > 21 > 18 > 19 > 11 > 26 > 18 > 24 > 15 > 29 > 15 > 19 > 17 > 14 > 11 > 18 > 50 > 23 > 17 > 17 > 14 > 32 > 35 > 34 > 15 > 40 > 33 > 29 > 14 > 15
Augustinus, Epistolae, 104, 4, 14. <<<     >>> 16.

Augustinus, Epistolae, 104, 4, 15.

1 Adhuc etiam progrederis et coniectas: Loca profana sacraque violavit, non est ab indulgentia secernendus.
2 Hic sane de violatis sacris locis ad facinus tuorum civium pervenisti: verum locutioni petulanti, nec tu ipse coaequasti; tantummodo eis petisti indulgentiam, quae recte petitur a Christianis propter abundantem miserationem, non propter peccatorum parilitatem.
3 Ego autem supra posui scriptum in Litteris nostris: Universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10).
4 Consequentur itaque misericordiam, si non oderint veritatem.
5 Quae non quasi aeque peccantibus, ac si petulantius locuti sint; sed de scelere immanissimo atque impio recte poenitentibus christiano iure debetur.
6 Tu vero, vir merito laudabilis, ne quaeso ista paradoxa Stoicorum sectanda doceas Paradoxum tuum, quem tibi optamus vera pietate ac felicitate grandescere.
7 Nam quid generosus adolescens sapere iniquius, et tibi ipsi periculosius potest, quam si convicio in quemlibet extraneum iaculato, non dico parricidium, sed ipsum in patrem convicium coaequaverit?
Augustinus HOME