Augustinus, Epistolae, 104, 3, 10.
1 | Ecce quanto eos, quibus nos arbitraris irasci, pace tua dixerim, ordinatius quam tu, utiliusque diligimus, pro quibus et ad evitanda tanto maiora mala, et ad consequenda tanto maiora bona, deprecamur. |
2 | Quos etiam tu, si ex Dei coelesti munere non ex hominum terreno more diligeres, sinceriterque mihi rescriberes quod cum te ad exsuperantissimi Dei cultum religionemque compellerem, libenter audieris, non solum haec eis optares, sed eis ad haec ipse praeires. |
3 | Sic omne apud nos tuae petitionis negotium cum magno et sano gaudio finiretur. |
4 | Sic illam coelestem patriam, quam cum intuendam esse suaderem, libens te accepisse dixisti, ex huius etiam, quae te carnaliter genuit, vera et pia dilectione promereris; vere consulens tuis non ad vanitatem laetitiae temporalis nec ad impunitatem perniciosissimam sceleris, sed ad gratiam sempiternae felicitatis. |