monumenta.ch > Augustinus > 13 > 17 > 29 > 15 > 5 > 22 > 13 > 5 > 20 > 6 > 37 > 3 > 11 > 46 > 21 > 2 > 31 > 8 > 6 > 28 > 22 > 14 > 3 > 11 > 18 > 25 > 45 > 40 > 29 > 13 > 15 > 1 > 16 > 7 > 30 > 2
Augustinus, Epistolae, 104, 1, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 104, 1, 2.

1 Litteras meas potius intuere, quibus te rescribere piguit; illic enim satis expressi animum nostrum: sed, ut opinor, oblitus quid tibi rescripserim, omnino mihi alia longe diversa et dissimilia retulisti Quippe quasi recordatus quod in litteris meis posui.
2 hoc tuis inseruisti quod omnino non posui.
3 Postremum enim fuisse in litteris meis dicis, non caput aut sanguinem in Ecclesiae postulari vindictam, sed rebus, quibus maxime metuunt spoliandos.
4 Deinde ostendens quantum sit hoc mali, adiungis atque contexis, nisi te opinio fallit, arbitrari gravius esse spoliari facultatibus quam occidi.
5 Atque ut apertius exponas de quibus facultatibus dixeris, pergis atque addis, me frequentatum in litteris nosse quod mors malorum omnium adferat sensum, egestosa autem vita aeternam pariat calamitatem.
6 Deinde conclusisti, gravius esse in malis vivere quam mala morte finire.
Augustinus HOME