monumenta.ch > Augustinus > 3 > 2 > 3 > 1 > 4 > 2 > 23 XIV > 3 > 3 > 28 XII > 26 XI > 3 > 2 > 5 > 4 > 4 > 4 > 3 > 3 > 2 > 14 IX > 3 > 2 > 26 XV > 2 > 2 > 7 > 1 > 2 > 14 IX > 18 XII > 4 > 3 > 2 > 18 XII > 5 > 19 XII > 1 > 4 > 3 > 26 XX > 30 XII > 4 > 3 > 2 > 4 > 3 > 2 > 5 > 4 > 3 > 10 > 3
Augustinus, Epistolae, 99, 2. <<<    

Augustinus, Epistolae, 99, 3.

1 Rescripta illa nostra non tibi ad nos auferant scribendi fiduciam, praesertim quia timorem nostrum non improbabili defensione lenistri.
2 Parvulos tuos resalutamus, et in Christo tibi grandescere optamus, qui iam in hac aetate cernunt quam sit amor huius saeculi periculosus et noxius; atque utinam cum magna et dura quatiuntur, parva et flexibilia corrigantur.
3 De domo illa quid dicam, nisi benignissimae tuae curae gratias agam?
4 Nam eam, quam dare possumus, nolunt; quam volunt autem, dare non possumus.
5 Neque enim sicut falso audierunt, a decessore meo relicta est Ecclesiae, sed inter antiqua eius praedia possidetur et antiquae alteri ecclesiae sic cohaeret, quemadmodum ista de qua agitur, alteri.
Augustinus HOME