monumenta.ch > Augustinus > 171 > 3 III > 116 > 11 IV > 64 XXXIX > 138 > 156 > 2 > 122 > 132 > 10 V > 168 > 134 > 164 > 1 I > 141 > 157 > 35 > 165 > 143 > 158 > 185 > 175 > 131 > 172 > 21 XII > 140 > 159 > 14 > 19 XII > 153 > 146 > 13 XII > 115 > 7 VII > 174 > 161 > 10 > 120 > 364 > 176 > 316 > 170 > 118 > 11 > 182 > 179 > 10 IV > 262 > 3
Augustinus, Epistolae, 96, 2. <<<    

Augustinus, Epistolae, 96, 3.

1 Ad hoc tuum suffragium petimus impartiri digneris: quia id quod primo impetratum est, noluit allegare, ne iterum supplicandi sibi intercluderet facultatem; non enim erat ad desiderata responsum.
2 Nunc vero cum sis eadem benignitate qua soles, sed amplior potestate, non desperamus, adiuvante Domino, meritis tuis hoc facile posse concedi: cum etiamsi tuo nomine eadem loca peteres, et memoratae Ecclesiae ipse donares, quis reprehenderet, aut quis non maxime praedicaret petitionem tuam, non terrenae cupiditati, sed christianae pietati servientem?
3 Domini Dei nostri misericordia te in Christo feliciorem tueatur, domine fili.
Augustinus HOME