Augustinus, Epistolae, 93, 11, 46.
| 1 | Cur ergo, inquis, nos quaeritis? |
| 2 | cur sic suscipitis quos haereticos dicitis? |
| 3 | Vide quam facile breviterque respondeam. |
| 4 | Quaerimus vos quia peristis, ut de inventis gaudeamus, de quibus perditis dolebamus. |
| 5 | Haereticos autem vos esse dicimus; sed antequam ad pacem catholicam convertamini, antequam errore, quo irretiti estis, exuamini. |
| 6 | Cum autem transitis ad nos, prius utique relinquitis quod eratis, ne ad nos haeretici transeatis. |
| 7 | Baptiza ergo me, inquis. |
| 8 | Facerem, si baptizatus non esses, aut si Donati vel Rogati, non Christi baptismo baptizatus esses. |
| 9 | Non Sacramenta christiana faciunt te haereticum, sed prava dissensio. |
| 10 | Non propter malum quod processit ex te, negandum est bonum quod remansit in te, quod malo tuo habes, si non ibi habes unde est bonum quod habes. |
| 11 | Ex catholica enim Ecclesia sunt omnia dominica Sacramenta, quae sic habetis et datis, quemadmodum habebantur et dabantur, etiam priusquam inde exiretis. |
| 12 | Non tamen ideo non habetis, quia ibi non estis, unde sunt quae habetis. |
| 13 | Non in vobis mutamus in quibus nobiscum estis; in multis enim estis nobiscum; nam et de talibus dictum est, Quoniam in multis erant mecum (Psal. LIV, 19): sed ea corrigimus in quibus nobiscum non estis, et ea vos hic accipere volumus quae non habetis illic ubi estis. |
| 14 | Nobiscum autem estis in Baptismo, in symbolo, in caeteris dominicis Sacramentis. |
| 15 | In spiritu autem unitatis et vinculo pacis, in ipsa denique catholica Ecclesia, nobiscum non estis. |
| 16 | Haec si accipiatis, non tunc aderunt, sed tunc proderunt quae habetis. |
| 17 | Non ergo sicut putatis suscipimus vestros, sed suscipiendo efficimus nostros qui recedunt a vobis, ut suscipiantur a nobis; et ut incipiant esse nostri, prius desinunt esse vestri. |
| 18 | Nec nobis coniungi compellimus operarios erroris quem detestamur; sed ideo nobis illos homines coniungi volumus, ne hoc sint quod detestamur. |