Augustinus, Epistolae, 93, 10, 45.
| 1 | Sed de his tacco: contende Tychonium esse mentitum; ad Cyprianum te revoco, cuius mentionem ipse fecisti. |
| 2 | Prorsus secundum scripta Cypriani, si peccatis alienis in unitate quisque maculatur, iam ante Cyprianum periit Ecclesia, nec erat unde existeret ipse Cyprianus. |
| 3 | Si autem hoc sentire sacrilegum est, et certum est Ecclesiam permanere; nemo alienis peccatis in eius unitate maculatur; frustra filii mali iustos vos dicitis, exitum vestrum non abluitis, non purgatis. |