Augustinus, Epistolae, 92, 6.
| 1 | Multa proferri possunt ad istam dementiam refutandam. |
| 2 | Sed si aliquando irruerint auribus tuis, haec interim eis lege, et quid respondeant non pigeat te rescribere ut potes. |
| 3 | Ad hoc enim fide corda nostra mundantur, quia nobis fidei merces visio Dei promittitur. |
| 4 | Quae si per corporis oculos erit, frustra ad eam percipiendam sanctorum animus exercetur: imo vero tam perverse sentiens animus non in se exercetur, sed totus in carne est. |
| 5 | Ubi enim tenacius habitabit et fixius, nisi unde se Deum visurum esse praesumit? |
| 6 | Quod certe quantum malum sit, intelligentiae potius dimitto tuae, quam longo sermone molior explicare. |
| 7 | In protectione Domini semper habitet cor tuum, domina eximia et merito praestantissima, atque Christi charitate honoranda filia. |
| 8 | Honorabiles tecum nobisque in Domino dilectissimos filios tuos, debito meritis vestris officio resaluta. |