monumenta.ch > Augustinus > . . . > 35 XXV > . . . > . . . > 11 VI > 11 XI > 9 > 13 XI > 16 VIII > 7 > 19 XI > 1 > 30 XXI > 9 > 1 > . . . > 36 XXVI > 5 > 20 XV > 4 > 3 > 16 XIII > 6 > 18 X > 14 XI > 8 > . . . > 21 XV > 10 VI > 8 > 20 XI > 2 > 41 XXX > 17 XIV > 33 XXIV > 12 VII > 37 XXVII > 2 > 7 > 24 XVIII > . . . > 13 VII > 6 > 7
Augustinus, Epistolae, 91, 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, 91, 7.

1 Praescribit nobis quodammodo prudentia tua de persona episcopali, et dicis patriam tuam non levi populi sui errato prolapsam: quod quidem si iuris publici rigore metiamur, debet plecti severiore censura; Sed episcopum, inquis, fas non est nisi salutem hominibus impertire, et pro statu meliore causis adesse, et apud omnipotentem Deum veniam aliorum mereri delictis.
2 Hoc omnino servare conamur, ut severiore censura nemo plectatur, neque a nobis, neque ab alio ullo intercedentibus nobis; et salutem hominibus cupimus impertire, quae posita est in recte vivendi felicitate, non in male faciendi securitate.
3 Veniam quoque non tantum nostris, verum et aliorum instamus delictis mereri, quod impetrare nisi pro correctis omnino non possumus.
4 Adiungis etiam et dicis: Quanta possum supplicatione deposco, ut si defendenda res est, innoxius defendatur, ab innocentibus molestia separetur.
Augustinus HOME