Augustinus, Epistolae, 89, 6.
| 1 | Et tamen cum tam perspicua veritas aures et corda hominum feriat, tanta quosdam malae consuetudinis vorago submersit, ut omnibus auctoritatibus rationibusque resistere, quam consentire malint. |
| 2 | Resistunt autem duobus modis; aut saeviendo, aut pigrescendo. |
| 3 | Quid igitur hic faciat Ecclesiae medicina, salutem omnium materna charitate conquirens, tanquam inter phreneticos et lethargicos aestuans? |
| 4 | numquid contemnere, numquid desistere vel debet vel potest? |
| 5 | Utrisque sit necesse est molesta, quia neutris est inimica. |
| 6 | Nam et phrenetici nolunt ligari, et lethargici nolunt excitari: sed perseverat diligentia charitatis, phreneticum castigare, lethargicum stimulare, ambos amare. |
| 7 | Ambo offenduntur, sed ambo diliguntur; ambo molestati, quamdiu aegri sunt indignantur, sed ambo sanati gratulantur. |