monumenta.ch > Augustinus > 27 > 8 > 4 > 12 > 7 > 23 > 3. 6 > 39 > 15 > 27 > 5 > 24 > 22 > 13 > 38 > 28 > 16 > 18 > 26 > 11 > 30 > 6. 7 > 15 > 19 > 22 > 6 > 17 > 7 > 25 > 17 > 26 > 1. 5 > 10 > 11 > 12.15 > 3. 4 > 9 IV > 1. 4 > 23 > 9 > 5. 8 > 24 > 5. 9 > 13 > 30 > 18 > 37 > 3. 6 > 1. 3 > 28 > 8 > 17 > 36 > 16 > 22 > 40 > 34 > 28 > 10 > 5 > 12
Augustinus, Epistolae, 88, p2, 11. <<<    

Augustinus, Epistolae, 88, Imperatores Caesares, FLAVIUS CONSTANTINUS..., 12.

1 Si autem nec audire nec docere nos vultis, venite aut mittite nobiscum in regionem Hipponensium, qui videant armatum exercitum vestrum; quamvis nullus miles numero armorum suorum calcem et acetum addidit ad oculos barbarorum.
2 Si neque hoc vultis, saltem scribite ad illos, ut iam ista non faciant, ut iam se a caedibus nostris, a rapinis, ab excaecatione compescant.
3 Nolumus dicere: Damnate illos.
4 Vos enim videritis quomodo vos non inquinent, quos modo ostendimus in vestra communione latrones, et nos inquinent quos nunquam potuistis ostendere traditores.
5 Ex his omnibus eligite quod volueritis.
6 Si autem querelas nostras contempseritis, nos minime poenitebit ordine pacifico agere voluisse.
7 Aderit Dominus Ecclesiae suae, ut vos potius humilitatem nostram contempsisse poeniteat.
Augustinus HOME