monumenta.ch > Augustinus > 35 > 63 > 37 > 34 > 22 > 36 > 24 > 49 > 50 > 59 > 28 > 60 > 58 > 43 > 38 > 39 > 10 > 19 > 55 > 13 > 56 > 23 > 26 > 15 > 27 > 12 > 66 > 25 > 57 > 17 > 62 > 14 > 54 > 42 > 31 > 11 > 61 > 51 > 10
Augustinus, Epistolae, 87, 9. <<<    

Augustinus, Epistolae, 87, 10.

1 Quaeritur autem utrum vestra, an nostra sit Ecclesia Dei.
2 Quapropter illud quaerendum est a capite, cur schisma feceritis.
3 Si non rescripseris, ego apud Deum, quantum credo, facilem causam habeo; quia viro, quem audivi, excepto schismate, bonum et liberaliter instructum, pacificantes litteras misi.
4 Tu videris quid illi respondeas, cuius nunc laudanda patientia, in fine vero timenda sententia est.
5 Si autem rescripseris ea cura, qua tibi scriptum vides, aderit misericordia Dei, ut aliquando error qui nos dirimit, et amore pacis et ratione veritatis intereat.
6 Memento quod de Rogatensibus non dixerim, qui vos Firmianos appellare dicuntur, sicut nos Macarianos appellatis.
7 Neque de Rucatensi episcopo vestro, qui cum Firmo pactus perhibetur incolumitatem suorum, ut ei portae aperirentur, et in vastationem darentur Catholici, et alia innumerabilia.
8 Desine ergo locis communibus exaggerare facta hominum, vel audita, vel cognita.
9 Vides enim quae de vestris taceam, ut de origine schismatis, ubi tota causa est, res agatur.
10 Dominus Deus inspiret tibi cogitationem pacificam, desiderabilis et dilecte frater.
Augustinus HOME