Augustinus, Epistolae, 87, 6.
| 1 | An forte fecerunt inter se maiores vestri concilium, et damnaverunt praeter se totum orbem christianum? |
| 2 | Itane ad hoc perducta est rerum existimatio, ut concilium Maximianensium, qui de vestra praecisione praecisi sunt, quia vobis comparati paucissimi sunt, non valeat adversus vos; et vestrum concilium valeat adversus gentes haereditatem Christi, et possessionem eius terminos terrae (Psal. II, 8.)? |
| 3 | Miror si habet in corpore sanguinem, qui de hac re non erubescit. |
| 4 | Rescribe ad ista, quaeso: a nonnullis enim, quibus non potui non credere, audivi te rescripturum, si tibi scriberem. |
| 5 | Iam etiam pridem misi unam epistolam, quam utrum acceperis vel ei responderis, et forte ego tuam non acceperim, nescio. |
| 6 | Nunc interim peto ad haec respondere ne graveris, quod tibi videtur. |
| 7 | Sed noli te in alias tollere quaestiones; hinc enim caput est ordinatissimae inquisitionis, cur schisma factum sit. |