monumenta.ch > Augustinus > 8 > 7 > 9 > 5 > 4 > 1 > 8 > 4 > 8 > 7.10 > 5 > 1 > 1 > 1 > 6 > 5 > 7.12 > 33 XXIV > 3 > 4 > 5 > 1 > 1 > 6 > 29 XII > 5 > 9 > 7 > 232 > 1 > 1 > 3 > 6
Augustinus, Epistolae, 83, 5. <<<    

Augustinus, Epistolae, 83, 6.

1 Postremo quia omnia timeo, et memini in digressu nostro quid proposueris, quod me fratres Thagastenses teneant debitorem in dimidio illius pretii; si hoc iustum esse liquido perspicis, ea duntaxat conditione non abnuo, ut cum habuero reddam, id est, cum aliquid tantum obvenerit Hipponensi monasterio, ubi hoc sine angustia fieri possit: ut tanta ibi summa detracta, non minus quam aequalis pro numero cohabitantium pars ad nostros perveniat.
Augustinus HOME