monumenta.ch > Augustinus > 35 > 63 > 37 > 34 > 22 > 36 > 24 > 49 > 50 > 59 > 28 > 60 > 58 > 43 > 38 > 39 > 10 > 19 > 55 > 13 > 56 > 23 > 26 > 15 > 27 > 12 > 66 > 25 > 57 > 17 > 62 > 14 > 54 > 42 > 31 > 11 > 61 > 51 > 10 > 10 > 2 > 18 > 10 > 16 > 22 > 24 > 20 > 21 > 10 > 19 > 23 > 26 > 12 > 13 > 3 > 27 > 25 > 17 > 15 > 4 > 11 > 28 XIX > 5 > 8 > 6 > 14 > 9 > 1 > 18 > 21 > 20 > 7 > 2 > 5 > 64 > 3 > 64 > 15 XII > 6 > 9 > 43 XXXII > 30 > 67 > 1 > 40 XXIX > 10 X > 29 XX > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 331 > 2 > 8 > 2 > 2 > 2 > 2 > 7 > 2 > 4 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2
Augustinus, Epistolae, 83, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 83, 2.

1 Dixisti ut dimidium habeant, et alterum dimidium eis a me undecumque provideretur.
2 Ego autem puto quia si totum eis auferretur, esset quod diceremur non de pecunia nos, sed de iustitia tantopere laborasse.
3 Cum vero dimidium eis concedimus, et eo modo cum eis quandoque componimus, satis apparebit nostram curam nihil aliud quam pecuniariam fuisse; et vides quae pernicies consequatur.
4 Et illis enim videbimur alienam rem dimidiam tulisse; et illi videbuntur nobis inhoneste et inique se passos fuisse, ut adiuvarentur de dimidio, quod totum pauperum fuerat.
5 Nam quod dixisti, Cavendum est, ne cum rem dubiam emendari volumus, maiora vulnera faciamus, tantumdem valebit, si eis dimidium concedatur.
6 Propter ipsum quippe dimidium, illi quorum conversioni consulere volumus, ut hoc exemplo secum agatur, rerum suarum venditionem per moras illas excusatorias dilaturi sunt.
7 Deinde mirum si de re dubia est totius plebis tam grande scandalum, cum episcopos suos, quos pro magno habent, sordida avaritia maculatos putant, dum maligna species non vitatur.
Augustinus HOME