monumenta.ch > Augustinus > 16 > 23 > 11 > 13 > 3 > 7 > 30 > 3 > 5 > 23 > 17 > 27 > 33 > 13 > 8 > 7 > 24 > 29 > 22 > 24 > 22 > 11 > 33 > 8 > 7 > 48 > 6 > 4 > 25 > 18 > 5 > 19 > 23
>>> Augustinus, Epistolae, 82, 3, 24.

Augustinus, Epistolae, 82, 3, 23.

1 Flagitas a me ut aliquem saltem unum ostendam, cuius in hac re sententiam sim secutus, cum tu tam plures nominatim commemoraveris, qui te in eo quod adstruis praecesserunt; petens ut in eo, si te reprehendo errantem, patiar te errare cum talibus, quorum ego, fateor, neminem legi: sed cum sint ferme sex, vel septem, horum quatuor auctoritatem tu quoque infringis.
2 Nam Laodicenum, cuius nomen taces, de Ecclesia dicis nuper egressum; Alexandrum autem veterem haereticum; Origenem vero ac Didymum reprehensos abs te lego in recentioribus opusculis tuis, et non mediocriter, nec de mediocribus quaestionibus, quamvis Origenem mirabiliter ante laudaveris.
3 Cum iis ergo errare puto quia nec te ipse patieris; quamvis hoc perinde dicatur, ac si in hac sententia non erraverint.
4 Nam quis est qui se velit cum quolibet errare?
5 Tres igitur restant, Eusebius Emisenus, Theodorus Heracleotes, et quem paulo post commemoras Ioannes qui dudum in pontificali gradu Constantinopolitanam rexit ecclesiam.
Augustinus HOME