monumenta.ch > Augustinus > 32 > 2 > 35 > 29 > 3 > 3 > 12 > 34 > 29 > 32 > 33 > 6 > 9 > 2 > 29 > 8 > 5 > 4 > 7 > 51 > 20 > 14 > 50 > 21 > 11 > 49 > 15 > 11 > 51 > 19 > 13 > 18 > 50 > 17 > 10 > 27 > 25 > 37 > 6 > 26 > 51 > 20 > 36 > 13 > 1 > 1
>>> Augustinus, Epistolae, 82, 1, 2.

Augustinus, Epistolae, 82, 1, 1.

1 Iam pridem tuae Charitati prolixam epistolam misi, respondens illi tuae quam per sanctum filium tuum Asterium, nunc iam non solum fratrem, verum etiam collegam meum, misisse te recolis.
2 Quae utrum in manus tuas pervenire meruerit, adhuc nescio; nisi quod per fratrem sincerissimum Firmum scribis, si ille qui te primum gladio petiit, stilo repulsus est, ut sit humanitatis meae atque iustitiae accusantem reprehendere, non respondentem.
3 Hoc solo tenuissimo indicio, utcumque coniicio legisse te illam epistolam meam.
4 In ea quippe deploravi tantam inter vos exstitisse discordiam, de quorum tanta amicitia, quaquaversum eam fama diffuderat, charitas fraterna gaudebat.
5 Quod non feci reprehendendo Germanitatem tuam, cuius in ea re aliquam culpam me cognovisse non ausim dicere; sed dolendo humanam miseriam, cuius in amicitiis mutua charitate retinendis, quantalibet illa sit, incerta permansio est.
6 Verum illud malueram tuis nosse rescriptis, utrum mihi veniam quam poposceram dederis: quod apertius mihi intimari cupio; quamvis hilarior quidam vultus litterarum tuarum, etiam hoc me impetrasse, significare videatur: si tamen post lectam illam missae sunt; quod in eis minime apparet.
Augustinus HOME