monumenta.ch > Augustinus > 35 > 45 > 53 > 41 > 40 > 52 > 44 > 48 > 47 > 24 > 30 > 36 > 37 > 43 > 46 > 49 > 23 > 39 > 26 > 38 > 25 > 42 > 31 > 32 > 51 > 29 > 22 > 16 > 13 > 35 > 10 > 17 > 18 > 29 > 15 > 19 > 11 > 33 > 32 > 28 > 10 > 21 > 24 > 30 > 10 > 16 > 10 > 23 > 22 > 13 > 14 > 24 > 36 > 34 > 26 > 25 > 20 > 27 > 16 > 13 > 10 > 11 > 17 > 10 > 23 > 11
Augustinus, Epistolae, 75, 3, 10. <<<    

Augustinus, Epistolae, 75, 3, 11.

1 Didicimus quod propter metum Iudaeorum, et Petrus et Paulus aequaliter finxerint se Legis praecepta servare.
2 Qua igitur fronte, qua audacia Paulus in altero reprehendat quod ipse commisit?
3 Ego, imo alii ante me exposuerunt causam quam putaverant, non officiosum mendacium defendentes, sicut tu scribis, sed docentes honestam dispensationem; ut et Apostolorum prudentiam demonstrarent, et blasphemantis Porphyrii impudentiam coercerent, qui Petrum et Paulum puerili dicit inter se pugnasse certamine; imo exarsisse Paulum in invidiam virtutum Petri, et ea scripsisse iactanter quae vel non fecerit, vel si fecerit, procaciter fecerit, id in alio reprehendens quod ipse commiserit.
4 Interpretati sunt illi ut potuerunt; tu quomodo istum locum edisseres?
5 Utique meliora dicturus, qui veterum sententiam reprobasti.
Augustinus HOME