Augustinus, Epistolae, 73, 3, 6.
| 1 | Nescio quae scripta maledica super tuo nomine ad Africam pervenerunt. |
| 2 | Accepimus tamen quod dignatus es mittere, illis respondens maledictis. |
| 3 | Quo perlecto, fateor, multum dolui inter tam charas familiaresque personas, cunctis pene Ecclesiis notissimo amicitiae vinculo copulatas, tantum malum extitisse discordiae. |
| 4 | Et tu quidem quantum tibi modereris, quantumque teneas aculeos indignationis tuae, ne reddas maledictum pro maledicto, satis in tuis litteris eminet. |
| 5 | Verumtamen si eas ipsas cum legissem, contabui dolore, et obrigui timore; quid de me illa facerent quae in te ille scripsit, si in manus meas forte venissent? |
| 6 | Vae mundo ab scandalis (Matth. XVIII, 7). |
| 7 | Ecce fit, ecce prorsus impletur quod Veritas ait: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Id. XXIV, 12). |
| 8 | Quae sibi enim iam fida pectora tuto refundantur? |
| 9 | in cuius sinum tota se proiiciat secura dilectio? |
| 10 | quis denique amicus non formidetur quasi futurus inimicus, si potuit inter Hieronymum et Ruffinum hoc quod plangimus exoriri? |
| 11 | O misera et miseranda conditio! |
| 12 | O infida in voluntatibus amicorum scientia praesentium, ubi nulla est praescientia futurorum! |
| 13 | Sed quid hoc alteri de altero gemendum putem, quando nec ipse quidem sibi homo est notus in posterum? |
| 14 | Novit enim utcumque, vix forte, nunc qualis sit; qualis autem postea futurus sit, ignorat. |