Augustinus, Epistolae, 68, 3.
| 1 | Misit mihi, temeritate solita, maledicta sua Calphurnius cognomento Lanarius, quae ad Africam quoque studio eius didici pervenisse. |
| 2 | Ad quae breviter ex parte respondi; et libelli eius vobis misi exemplaria, latius opus, cum opportunum fuerit, primo missurus tempore. |
| 3 | In quo illud cavi, ne in quoquam existimationem laederem christianam, sed tantum ut delirantis imperitique mendacium ac vecordiam confutarem. |
| 4 | Memento mei, sancte ac venerabilis papa. |
| 5 | Vide, quantum te diligam, ut ne provocatus quidem voluerim respondere, nec credam tuum esse quod in altero forte reprehenderem. |
| 6 | Frater Communis suppliciter te salutat. |