Augustinus, Epistolae, 68, 2.
| 1 | Absit autem a me, ut quidquam de libris Beatitudinis tuae attingere audeam. |
| 2 | Sufficit enim mihi probare mea, et aliena non carpere. |
| 3 | Caeterum optime novit prudentia tua, unumquemque in suo sensu abundare, et puerilis esse iactantiae, quod olim adolescentuli facere consueverant, accusando illustres viros, suo nomini famam quaerere. |
| 4 | Nec tam stultus sum, ut diversitate explanationum tuarum me laedi putem; quia nec tu laederis. |
| 5 | si nos contraria senserimus. |
| 6 | Sed illa est vera inter amicos reprehensio, si nostram peram non videntes, aliorum iuxta Persium, manticam consideremus. |
| 7 | Superest ut diligas diligentem te, et in Scripturarum campo iuvenis senem non provoces. |
| 8 | Nos nostra habuimus tempora, et cucurrimus quantum potuimus. |
| 9 | Nunc, te currente, et longa spatia transmeante, nobis debetur otium: simulque (ut cum venia et honore tuo dixerim) ne solus mihi de poetis aliquid proposuisse videaris, memento Daretis et Entelli, et vulgaris proverbii, quod bos lassus fortius figat pedem. |
| 10 | Tristes haec dictavimus. |
| 11 | Utinam mereremur complexus tuos, et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus! |