monumenta.ch > Augustinus > 3 > 2 > 3 > 1 > 4 > 2 > 23 XIV > 3 > 3 > 28 XII > 26 XI > 3 > 2 > 5 > 4 > 4 > 4 > 3 > 3 > 2 > 14 IX > 3 > 2 > 26 XV > 2 > 2 > 7 > 1 > 2 > 14 IX > 18 XII > 4 > 3 > 2 > 18 XII > 5 > 19 XII > 1 > 4 > 3 > 26 XX > 30 XII > 4 > 3 > 2 > 4
Augustinus, Epistolae, 64, 3. <<<    

Augustinus, Epistolae, 64, 4.

1 Plebs autem Vigesilitana, vobiscum nobis in visceribus Christi charissima, si episcopum in plenario Africae concilio degradatum suscipere noluerit, sano capite faciet, et nec cogi potest, nec debet.
2 Et quisquis eam violenter coegerit, ostendet qualis sit; et qualis ante fuerit, quando de se nihil mali credi volebat, faciet intelligi.
3 Nullus enim sic proditur qualem causam habuerit, quam ille qui per saeculares potestates, vel quaslibet violentias, cum perturbatione et querela conatur recipere honorem quem perdidit.
4 Non vult enim volenti Christo servire, sed Christianis nolentibus dominari.
5 Fratres, cauti estote: multum astutus est diabolus; sed Christus Dei Sapientia est.
Augustinus HOME