Augustinus, Epistolae, 63, 1.
| 1 | Si dicam quae me ipsa causa cogit dicere, ubi erit sollicitudo charitatis? |
| 2 | Si autem non dicam, ubi erit libertas amicitiae? |
| 3 | Verumtamen fluctuans interim, elegi me purgare potius quam te arguere. |
| 4 | Scripsisti te mirari, nos cum dolore nostro tolerare voluisse, quod correctione emendari potuisset: quasi non sint dolenda quae male facta sunt, etiamsi quantum possunt, postea corriguntur; aut non id maxime tolerandum sit, quod cum manifestum sit perperam factum, fieri non possit infectum. |
| 5 | Desine itaque mirari, frater sincerissime. |
| 6 | Nam ordinatus est apud Subsanam subdiaconus Timotheus, praeter meum consilium et voluntatem; cum quid de illo agendum esset, adhuc inter nostras alternas sententias deliberatio nutaret. |
| 7 | Ecce adhuc doleo, quamvis iam ad te redierit; in quo nos tuae voluntati paruisse non poenitet. |