Augustinus, Epistolae, 60, 2.
| 1 | Sed de istis credo arbitrata sit Beatitudo tua quod nostra voluntate, ut suis potius corregionalibus utiles essent, de monasterio recessissent: sed falsum est; sponte abierunt, sponte deseruerunt, nobis quantum potuimus, pro eorum salute, renitentibus. |
| 2 | Et de Donato quidem, quia iam factum est, ut antequam de hac re aliquid in concilio statueremus, ordinaretur, si forte a superbiae perversitate correctus est, quod vult faciat prudentia tua. |
| 3 | De fratre vero eius, cuius vel maxime causa de monasterio etiam ipse Donatus abscessit, cum intelligas quid sentiam, nescio quid respondeam. |
| 4 | Contradicere tamen prudentiae, honori, charitatique tuae non audeo; et sane spero id te facturum quod membris Ecclesiae salubre perspexeris. |