monumenta.ch > Augustinus > 324 > 169 > 298 > 293 > 314 > 286 > 271 > 253 > 155 > 11 > 307 > 261 > 207 > 329 > 347 > 285 > 239 > 384 > 207 > 15 IX > 152 > 11 > 4 > 191 > 280 > 1 > 237 > 191 > 5 > 313 > 4. 4 > 281 > 334 > 1 > 302 > 360 > 19 IX > 35 XXV > 1 > 1 > 253 > 1 > 1 > 261 > 5 > 3 > 314 > 298 > 332 > 293 > 263 > 239 > 1 > 286 > 1 > 4 > 13 IX > 285 > 13 > 341 > 8.13 > 1
Augustinus, Epistolae, 57, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 57, 1.

1 Nullam fuisse iustam causam, cur ab orbe terrarum, quo Ecclesia catholica secundum prophetica et evangelica promissa diffunditur, se pars Donati dirimeret, credo quod magis quoque considerans prudentia tua facillime intelligit.
2 De qua re, si diligentior disputatio necessaria est, memini me ad legendum dedisse benevolentiae tuae codicem, cum id te petisse charissimus mihi, tuus filius, meus Caecilius intimasset; qui codex non paucis diebus apud te fuit.
3 Quem si rei huius cognoscendae studio, vel inter occupationes tuas legere sive voluisti sive potuisti, non dubito comperisse prudentiam tuam nihil eos habere quod probabiliter contradicant.
4 Et si quid te forte adhuc movet, quantum Deus donat ac sinit, forte poterimus respondere interroganti, aut ad legendum itidem aliquid dare, domine dilectissime meritoque honorabilis ac suscipiende fili.
Augustinus HOME