Augustinus, Epistolae, 52, 4.
| 1 | Sed nescio quae carnalis consuetudo, frater Severine, ibi vos tenet; et olim doleo, olim gemo, maxime prudentiam tuam cogitans, et olim te videre desidero, ut de hac re tecum loquerer. |
| 2 | Quid enim prodest vel salus vel consanguinitas temporalis, si aeternam Christi haereditatem salutemque perpetuam in nostra cognatione contemnimus? |
| 3 | Haec me interim scripsisse suffecerit, quae duris cordibus valde pauca sunt et prope nulla; animo autem tuo quem bene novi, valde multa sunt et valde magna. |
| 4 | Non enim mea sunt, qui nihil sum, nisi quod exspecto misericordiam Dei; sed ipsius Dei omnipotentis, quem quisquis in hoc seculo comtempserit patrem, inveniet in futuro iudicem. |